monumenta.ch > Lucanus > sectio 139 > 10 > sectio 386 > sectio 107 > sectio 1044 > sectio 656 > csg214.48 > sectio 976 > 29 > sectio 370 > sectio 90 > sectio 61 > sectio 409 > sectio 46 > sectio 784 > Romanorum. > sectio 817 > sectio 302 > sectio 188 > {f} > sectio 732 > sectio 506 > sectio 256 > 48 > sectio 789 > sectio 307 > sectio 511 > sectio 48 > sectio 384 > sectio 432 > sectio 752 > sectio 888 > sectio 885 > > sectio 857 > sectio 491 > L > 2 > 20
Beda, De Natura Rerum, XIX. De cursu et magnitudine solis. <<<     >>> XXI. Argumentum de cursu lunae per signa.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XX. De natura et situ lunae. [

BRIDEF. RAM. GLOSSAE.---A sole illustratam. Luna, Martiano attestante, non per se ipsam, sed a sole illuminatur: sicut speculum nihil splendoris neque imaginis a seipso habet, accipit tamen lumen et imaginem per res sibi extrinsecus oppositas. Quando autem luna a sole recedit, illustratur paulatim ab eo, tunc dicitur crescere: quando vero ei appropinquat post XV lunam, obscuratur paulatim, donec tota obnubiletur vicinitate solis: et tunc dicitur minui, cum tamen in suo corpore nunquam minuatur, nunquam crescat.

Supinam cerni. Quaeritur cur crescente die, luna nova supina videatur, decrescente autem die non prona, sed erecta: cum debuerat, ut sicut supina in lucis incremento, sic prona in decremento apparere. Ita tamen solvitur. Crescente die naturaliter luna superior est sole, et propterea ipse sol superiorem lunam supra se positam illuminat, et supinam efficit. Dum autem dies decrescit naturali positione, eiusdem altitudinis sol et nova luna esse deprehenduntur: ac per hoc non infra se positam lunam accendit, sed ex latere suo positam, et propterea eam facit erectam.

Sublimem humili sole. Quando sol australes circulos qui sunt inferiores, circuit tempore hiemali, tunc luna septentrionales circulos, qui altiores sunt, peragit, et tunc altior est sole, ideo supinatur, cornua sursum habens in modum navis: quia videlicet ab inferiore sui parte, qua solem respicit, accenditur. Rursus migrante sole septentrionales circulos luna petit australes. Et quia inferior tunc sole est, a superiori sui parte, qua solem respicit, illuminatur, obversa habens terrae cornua, et ad aquilonares circulos. Verbi gratia, XII Kalen. April. adhuc dies crescunt. Si fuerit luna in Ariete accensa, statim in Taurum cito transiens erit, quasi sol superior, quantum ad signiferum. Dodrans vocatur illud quod remanet de quacunque re, dempto quadrante et quarta parte. Hora autem constat duodecim unciis, et continet in se quadraginta momenta. De illis quadraginta momentis accipe triginta, quia dodrans est, et dimitte decem, quia quadrans est: iterum divide illa quadraginta momenta per duodecim, ut inde invenias praescriptas semuncias. Dodrantem enim intellexisti de prima divisione quaterna: quadraginta momenta per duodecim ter divisa, fiunt triginta sex, et remanent quatuor. Ex illis triginta sex, tria momenta accipe: quia duodecima illorum pars est, et de quatuor quae remanserunt, recipe tertiam partem unius momenti. Si enim deduxeris ad duodecim unum, partem illorum quadraginta momentorum tria momenta fiunt. Unde et tertia pars unius momenti, quod est una uncia, quia pars duodecima illius numeri quadragenarii est. Iterum divide illam unciam per medium, quod fit unum momentum, et dimidium et sextans, id est, sexta pars unius momenti. Haec est semuncia, de qua dixit Dodrantis semuncias auget luna quotidie vel minuit. Hoc spatium, quod a plenilunio iuxta naturalem lunae cursum ad liquidum et ad purum expressum est, propter facilitatem calculandi, Beda in suo argumento quatuor punctorum nomen et mensuram appellare curavit. Si quis vero vult dignoscere, quanta differentia sit inter dodrantes et semuncias, et spatium quatuor punctorum: sciat talem esse differentiam qualem inter triginta duo momenta, et triginta unum et bisse, id est, duabus partibus unius momenti. Haec autem differentia invenitur in tertia unius momenti parte. Quatuor igitur puncti superant dodrantem et semunciam in tertia parte unius momenti. Nos in argumento quatuor punctos habemus propter facilitatem computandi; sed ista ratio est ad purum et liquidum comprehensa.

Intra tredecim, etc. Tredecim partes quotidie transit in Zodiaco, sed antequam extra tredecim partes perveniat, non videtur antequam in coitu solis. Tunc non videtur luna, quando vicina est soli, infra tredecim partes, hoc est, infra illud spatium quod agit sol in tredecim diebus: at mox ut in decimam quintam partem fuerit emersa, videri incipit. In hoc loco duplex sens fieri potest. Nam quod dixit infra tredecim partes solis semper occultam esse, potest semper intelligi, ut luna nova nunquam apparere possit, antequam tredecim partes vel a sole recedat, vel etiam ex alio latere nascitura, soli appropinquet. Intra tredecim ergo partes solis, dum luna morata fuerit nova, in nullo signo apparebit, excepto ariete: mox autem ut longius a sole recesserit, terris apparebit. Vel sic potest intelligi, intra tredecim partes solis occultam esse, id est, in omni die tredecim partes luna transcurrit. In viginti enim et quatuor horis luna tredecim partes signiferi peragit. Occultam ergo dixit, id est, a sole quotidie elongatam, usque ad plenilunium per tredecim partes, vel ad solem recedat latere appropinquando, eumdem numerum habebit.

Eadem die vel nocte. Quia aliquoties evenit, ut triginta vel viginti novem apparens in oriente, primo initio diei, et peragens cursum suum, ac soli tardius incedenti, appropinquans accendatur ab eo medialis quacunque hora diei, et ipso die vespere appareat in occidente.

]


1 Lunam [A, nec.] non minui, nec crescere dicunt, sed a sole illustratam, a parte quam habet ad eum, paulatim vel ab eo recedendo, vel ei appropinquando, nobis candidam partem revolvere, vel atram. Et die quidem crescente, supinam cerni novam lunam, utpote superiorem sole, et ad Aquilonia subeuntem; decrescente vero erectam et deiectam in Austros, plenam autem soli semper adversam.
2 Sublimem humili sole, humilemque sublimi, quam lucere, dodrantis semuncias horarum, a secunda adiicientem usque ad plenum orbem, detrahentemque in dimunitionem, intra tredecim autem partes solis semper occultam esse. Novissimam vero, primamque lunam, eadem die vel nocte nullo alio in signo quam ariete [C, conspicit.] conspici. [Note: Haec usque ad cap. 21 omnino omittunt A et B.] Si in ascensione erecta fuerit, in matutino exortu supina apparebit.
3 Item, si in ascensione supina in modum navis fuerit visa, in matutino ortu erecta cernetur. Habet ergo tres status; id est, supina, erecta, prona, aliquando videtur.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.227 bnf1615.265 bnf8671.61 bnf11130.76 bnf13013.43 csg248.86 csg250.131 csg251.38

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik